Johannes Dorp, natione (quantum coniicio) Scotus, in octo Johannis Buridani logicae tractatus luculentos admodum edidit commentarios, quorum epitomen conficiedo vereor ne eamdem cantilenam canam cum ea quam cecini in Superiori epitomate ipsius logices Buridani. Nulla est enim materia hic interserenda quae ab iis quaeque in logica Buridani tradita sunt habeat evariantiam. Proposito enim textu eum dum taxat involucris destituit tenues ubi modi interueniunt disceptationes. Adscribendo dicam igitur summatim ea quae commentariis illustravit resolutionesque subticebo, quia nusquam discrepant a Buridano. In primis ergo docet logicam esse scientiam eamdemque practicam et artem liberalem ubi etiam alias artes liberales commemorat docens de unaquaque arte. Deinde ad officium interpretis accelerans quicquid Buridanus de propositione ac eius partibus proprietatibus de et accidentibus docet. In primo tractatu argumentis examinat id quod pari curiositate fecit, In 2º tractatu de natura predicabilium, et In 3º de proprietatibus predicamentorum, In 4º de Suppositione (natura relativororum) ampliatione et appellatione, In 5º de natura Syllogismorum, In 6º de locis dialeticis, In 7º de fallaciis sophisticis, In 8º de partibus et natura demonstrationis, quas quidem omnes materias diligenter examinat, sive prolixis argumentorum hominum ambagibus. Omnem fere quae in logica excitari potest difficultatem evacuans neque tamen sic argumentis pereat ut quicquid omittat quo incude sua non examinet. Sed dixi prolixitates eum fingere sophisticas quia forte, cum ea scriberet, nondum petulantia sophistica eo prorepserat quo nunc cum non est quicquid quod non infecerit aut attigerit.