Joannes dor /// natione quantum conijcio Scotus in octo joannis buridani logicę tractatus luculentos admodum edidit commentarios quor epitomen conficiendo vereor ne eamdem cantilenam canam cum ea quam cecini in Superiori // epitomate ipſius logices buridani nulla eſt enim materia hic interſerenda que ab ijs que q in logica buridani tradita ſunt habeat euariantiam propoſito enim textu eum dum taxat ínuolucris deſtituit tenues vbi modi interueníunt diſceptationes Adſcribendo dicam igitur ſummatim ea que commentarijs illuſtrauit Reſolutioneſq subticebo quia nuſq diſrepant a buridano Jn primis ergo docet logicam eſſe ſcienciam eamdemq praticam et artem liberalem vbi eciam alias artes liberales commemorat docens de vnaquaq arte Deinde Ad offitium interpretis accelerans quicquid buridanus de propoſitione ac eius partib proprietatib d et accidentib docet in primo tractatu argumentis examinat id quod pari curioſitate fecit Jn 2º tractatu de natura predicabilium et Jn 3º de proprietatib predicamentorum Jn 4º de Suppoſitione / natura Relatiuor / ampliatione et appellatione Jn 5º de natura Syllogiſmorum Jn 6º de locis dialeticis Jn 7º de fallaciIs Sophiſticis Jn 8º de partib et natura demonſtrationis quaſ quidem omnes materias diligenter examinat ſive prolixis argumentorum hominum ambagibus omnem fere que in logica excitari poteſt difficultatem euacuans neq tamen sic argumentis pereat vt quicquid omittat quo incude ſua non examinet sed dixi prolixitates eum fingere sophiſticas quia forte cum ea ſcriberet nundum petulantia sophiſtica eo prorepſerat quo nunc cum non est quicquid quod non infecerit aut attigerit /