Philaretus quidam, solo hoc nomine mihi cognitus, in medicorum gratiam edidit libellum quemdam de pulsibus
in quo docet in primis quid sit pulsus et eius utilitas et quid sit arteria ac unde dicatur et exoriatur
deinde quot sint pulsuum differenciae atque genera et quibus iudiciis de pulso iudicari possit
bonus ne sit aut contra affectionis iudex. Quibus quidem si verbum addidero mentiar.
