Formulae aduocatorum et procuratorum, quod
incipit: duplex est modus deuoluendi.
Habent iureconsulti librum non pauperis supellectilis formulariae aduocatorum et procuratorum Romanae curiae ac Regii parlamenti inscriptum huius principii.
duplex est modus deuoluendi siue trahendi causas ad curiam Romanam.
In quo secundum iura communia  et Romanae Curiae ritum docetur seruanda praxis
in commissionibus, libellis, articulis, protestationibus, exceptionibus, replicationibus, duplicationibus, interrogatoriis, petitionibus, ſententijs, appellationibus,
pluribusque aliis iuxta aduocatis,
notariis et procuratoribus necessariis, de singulis horum subiectis formulis.
quarum exemplo unusquisque siue aduocatus, siue notarius, siue procurator, muneri suo satisfacere  possit
non sine industria et cautelis contra eas quae in Romana curia sunt frequentes imposturas, dolos, fraudes, atque cauillos litigantium
ac litibus occasionem atque fomentum praestantium leguleiorum omnia pro emunctione pecuniarum pro arbitrio et captu suo inuertentium.
