📖 Original: Latin | raw | status:DRAFT
seg-id | Original | Latin |
---|---|---|
1492-1 | Joannes dor /// natione quantum conijcio Scotus in octo joannis buridani logicę tractatus luculentos admodum edi dit commentarios | Johannes Dorp, natione (quantum coniicio) Scotus, in octo Johannis Buridani logicae tractatus luculentos admodum edidit commentarios, |
1492-2 | quor epitomen conficiendo vereor ne eam dem cantilenam canam cum ea quam cecini in Superiori // epitomate ipſius logices buridani | quorum epitomen conficiedo vereor ne eamdem cantilenam canam cum ea quam cecini in Superiori epitomate ipsius logices Buridani. |
1492-3 | nulla eſt enim materia hic interſerenda que ab ijs que q in logica buridani tradita ſunt habeat euariantiam q? euariantiam? | Nulla est enim materia hic interserenda quae ab iis quaeque in logica Buridani tradita sunt habeat evariantiam. |
1492-4 | propoſito enim textu eum dum taxat ínuo lucris deſtituit tenues vbi modi interueníunt diſceptationes | Proposito enim textu eum dum taxat involucris destituit tenues ubi modi interueniunt disceptationes. |
1492-5 | Adſcribendo dicam igitur ſummatim ea que commentarijs illuſtrauit Reſolutioneſq subticebo quia nuſq diſrepant a buridano | Adscribendo dicam igitur summatim ea quae commentariis illustravit resolutionesque subticebo, quia nusquam discrepant a Buridano. |
1492-6 | Jn primis ergo docet logicam eſſe ſcienciam eam demq praticam et artem liberalem vbi eciam alias artes liberales commemorat docens de vnaquaq arte | In primis ergo docet logicam esse scientiam eamdemque practicam et artem liberalem ubi etiam alias artes liberales commemorat docens de unaquaque arte. |
1492-7 | Deinde Ad offitium interpretis accelerans quicquid buridanus de propoſiti one ac eius partib proprietatib d et accidentib docet d? | Deinde ad officium interpretis accelerans quicquid Buridanus de propositione ac eius partibus proprietatibus de et accidentibus docet. |
1492-8 | in primo tractatu argumentis examinat id quod pari curioſitate fe cit Jn 2º tractatu de natura predicabilium et Jn 3º de propri etatib predicamentorum Jn 4º de Suppoſitione / natura Relati uor / ampliatione et appellatione Jn 5º de natura Syllogiſmo rum after "fecit", "it" crossed out | In primo tractatu argumentis examinat id quod pari curiositate fecit, In 2º tractatu de natura predicabilium, et In 3º de proprietatibus predicamentorum, In 4º de Suppositione (natura relativororum) ampliatione et appellatione, In 5º de natura Syllogismorum, |
1492-9 | Jn 6º de locis dialeticis Jn 7º de fallaciIs Sophiſticis Jn 8º de partib et natura demonſtrationis quaſ quidem omnes ma terias diligenter examinat ſive prolixis argumentorum ho minum ambagibus | In 6º de locis dialeticis, In 7º de fallaciis sophisticis, In 8º de partibus et natura demonstrationis, quas quidem omnes materias diligenter examinat, sive prolixis argumentorum hominum ambagibus. |
1492-10 | omnem fere que in logica excitari poteſt di fficultatem euacuans neq tamen sic argumentis pereat vt quicquid omittat quo incude ſua non examinet | Omnem fere quae in logica excitari potest difficultatem evacuans neque tamen sic argumentis pereat ut quicquid omittat quo incude sua non examinet. |
1492-11 | sed dixi pro lixitates eum fingere sophiſticas quia forte cum ea ſcriberet nundum petulantia sophiſtica eo prorepſerat nundum? | Sed dixi prolixitates eum fingere sophisticas quia forte, cum ea scriberet, nondum petulantia sophistica eo prorepserat |
1492-12 | quo nunc cum non est quicquid quod non infecerit aut attigerit / | quo nunc cum non est quicquid quod non infecerit aut attigerit. |