📖 la | Original: Latin | parallel
Philaretus quidam, solo hoc nomine mihi cognitus, in medicorum gratiam edidit libellum quemdam de pulsibus in quo docet in primis quid sit pulsus et eius utilitas et quid sit arteria ac unde dicatur et exoriatur deinde quot sint pulsuum differenciae atque genera et quibus iudiciis de pulso iudicari possit bonus ne sit aut contra affectionis iudex. Quibus quidem si verbum addidero mentiar.